- DAPIFER
- DAPIFERsummus Officialis fuit, cum in aulis Principum, tum in privatorum hospitiis: hoc tamen nomine haud minus antiquioribus incognitus, quam recentioribus munere. In palatio Caroli Mag. eius non meminit Hincmarus: sub Ottonibus vero celebris exstat, et iam inter Electores. Nomen a ferendis dapibus quod manifestum in Palatino Comite, Dapifero vel Archidapifero Imperii, cuius est, sollemni Imperatoris inauguratione prima fercula, equo elatum, Imperatoriae inferre mensae. Tribuitur vero huiusmodi Ministro multiplex nomen, ex multiplici munere: Eleater olim, Gr. εἰλείατρος, quod ministros παρὰ τὸν ἐλέον, i. e. ad mensam coquinatiam, cibos inde ad mensam Regis delaturos, convocabat. Sed mox toti hic cibario ministerio prarfectus est, Athenaeo demum l. 4. ὅλης διακονίας ἐπιςτάτης: Sic Ptolomaeus Soter Alexandri Mag. Eleater fuit. Dipnocletor et Convocator, a convocando ministros et convivas: Trapezopoeus et Architriclinus, a curanda mensa: a praegustando, Progeusta, Protogeusta et Praegustator: qualis Britannnico fuit apud Tac. et Claudio Caes. apud Suet: in Claudio c. 44. Apud inferiores in Oriente: Domesticus, Megadomesticus, Oeconomus. In Occid. Maior Domus, Senescallus, Scalcus, Gestaldus, Assessor. Interdum Praefectus mensae, Princeps Coquorum, Magyrus: qui omnes aliquatenus inter se differunt, sed ab Auctoribus per transennam inspecti, confunduntur saepissimê. vide Condin. de Offic. Constantinop. In aula Caroli Mag. Andulphus quidam, qui ab Imp. missus Britones Armoricanos domuit, A. C. 786. Caroli Senescalus vocatur, Sigeberto: Regiae mensae praepositus Aimoini continuat. l. 4. c. 78. Reginoni Princeps coquorum: quo ipso officio functos, sub tertia Regum familia, ex vetustissimis carminibus vernaculis observat Falcet. Orig. l. 1. c. 10. etiam plures tunc exstitisse, maiorem vero Dapiserum appellatum, regium vexillum in acie detulisse: Post Caroli enim tem pora nomen Dapiferi clare emicuit, quem primas in regno obtinuisse, notat Hier. Bignonius. Dapifer, etiam infimi Baronis et cuiusvis Nobilis, cognovit olim de litibus ad iurisdictionem Domini sui pertinentibus, praeeratque eiusdem subditis instar Iustitiarii seu Iudicis capitalis: Mutato vero demum nomine, minutaque in plunbus auctoritate, Senesscallus Curiae Baronis, et Senescallus Manerii appellatus est. Hinc Robertus de Novo Burgo, apud Sigebert. A. C. 1160. Dapifer et Iustitiarius totius Normanniae dicitur. Et non dedignatus est ohm Dux Sueviae, Monasterii S. Galii Dapifer dici, eiusdemque Abbati, dum in Aula Imp. Princeps creatur, ministrare, ut referr Conradus de Faburria Rer. Alamann. Tom. 1. part. 1. In officio quoque Dapifero, ut dictum, fuit, Vexillum Domini sui gestare: forte quod ad evocancos ducendosqueve familiares et subditos Domini sui aptiorvisus est: quod apud Gallos de summo solum Dapifero intelligendum. In palatio Regum Anglo-Normannicorum, non adeo illustres furfle videntur Dapiferi, ac in exterorum, cum in Historiis eius regni rarioris sint nominis, et in Chartarum subseriptionibus, locum submissiorem teneant. Forte secundi ordinis, non primi; Domestici et hospitii Regis Seneschalli, non Megadomestici, fuêre, vide Henr. Splman. Glossar. Archaeol. et infra in voce, Senescallus. Addo, quod de synonymia vocum Dapifer et Senescallus dictum, confirmari ex serie eorum in Franciae regno, a Car. du Fresne exhibita, in voce Senefcalcus, in qua modo hoc, moco illo nomine, promiscue appellantur. Sic autem ista habet: SERIES DAPIFERORUM FRANCIAE. Guilielmus Senischalcus in Charta Hentici I. A. C. 1060. Radulfus Dapifer, in Charta Philippi Regis A. C. 1065. Balduinus Dapifer, A. C. 1069.Fridericus Senescalcus, sub eodem Rege A. C. 1071. Robertus Dapifer, sub eodem A. C. 1078. Adam Dapifer, A. C. 1080. Hugo Dapifer, A. C. 1083. Guido de Monteleherici Comes de Rupiforti, A. C. 1092. Paganus de Garlanda Dapiser, Regis Francorum, interfuit expeditioni fanctae, A. C. 1096. Hugo de Rupe forti Comes Creciacensis, Hugonis Dapiferi filius, A. C. 1107. Anselmus de Garlanda, Dapifer, A. C. 1110 ---- 1120. Guilielmus de Garlanda Dapifer, frater eius: ut Stephanus de Garlanda (Archidiaconus paris. Decanus Aurelian. dein Belvacensis Episc.) Dapifer. A. C. 1120 ---- 1126. Radulfus Comes Viromandensis et Vadensis, Dapifer usque in A. C. 1152. Theobaldus Comes Blesensis, Dapifer Regis usque in A. C. 1191. quo in Acconensi obsidione interiit. Ex hinc nulli Dapiferi occurrunt; imo Chartae Regiae omnes praeferunt Dapifero nullo usque ad A. C. 1262. Unde colligitur, dignitatem hanc non omnino exstinctam, tametsi ad eam nemo postea provectus fuerit, huicque successisse Magni Magistri Hospitii Regii dignitatem, penes quem est Aulae et Palatii, atque adeo Familiae Regiae cura. De Dapiferis vero praedictis vide Auctores Car. du Fresne supra laudato citatos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.